|
[1]
Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per Marcum Silanum,
Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos dilectum habere instituit;
simul ab Gnaeo Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio
rei publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consulis sacramento
rogavisset, ad signa convenire et ad se proficisci iuberet, magni interesse
etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tantas videri
Italiae facultates ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non
modo id brevi tempore sarciri, sed etiam maioribus augeri copiis posset.
Quod cum Pompeius et rei publicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto
per suos dilectu tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis
legionibus duplicatoque earum cohortium numero, quas cum Quinto Titurio
amiserat, et celeritate et copiis docuit, quid populi Romani disciplina
atque opes possent.
[2] Interfecto Indutiomaro,
ut docuimus, ad eius propinquos a Treveris imperium defertur. Illi finitimos
Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. Cum ab proximis
impetrare non possent, ulteriores temptant. Inventis nonnullis civitatibus
iureiurando inter se confirmant obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem
sibi societate et foedere adiungunt. Quibus rebus cognitis Caesar, cum
undique bellum parari videret, Nervios, Aduatucos ac Menapios adiunctis
Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis, Senones ad imperatum non venire
et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare, a Treveris
Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius sibi de bello cogitandum
putavit.
[3] Itaque nondum hieme confecta
proximis quattuor coactis legionibus de improviso in fines Nerviorum contendit
et, priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque
hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris
in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. Eo celeriter confecto
negotio rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio Galliae primo vere,
ut instituerat, indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque
venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere
videretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. Confines erant hi Senonibus
civitatemque patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio afuisse existimabantur.
Hac re pro suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur
magnisque itineribus eo pervenit.
[4] Cognito eius adventu Acco,
qui princeps eius consili fuerat, iubet in oppida multitudinem convenire.
Conantibus, priusquam id effici posset, adesse Romanos nuntiatur. Necessario
sententia desistunt legatosque deprecandi causa ad Caesarem mittunt: adeunt
per Aeduos, quorum antiquitus erat in fide civitas. Libenter Caesar petentibus
Aeduis dat veniam excusationemque accipit, quod aestivum tempus instantis
belli, non quaestionis esse arbitrabatur. Obsidibus imperatis centum hos
Aeduis custodiendos tradit. Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt usi
deprecatoribus Renis, quorum erant in clientela: eadem ferunt responsa.
Peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus.
[5] Hac parte Galliae pacata
totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit. Cavarinum
cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia
aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis motus exsistat. His rebus constitutis,
quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua
eius consilia animo circumspiciebat. Erant Menapii propinqui Eburonum finibus,
perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem
legatos numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item
per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat. Haec prius illi
detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello lacesseret, ne desperata
salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi cogeretur.
Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros
mittit duasque legiones ad eum proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis
quinque in Menapios proficiscitur. Illi nulla coacta manu loci praesidio
freti in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.
[6] Caesar partitis copiis
cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus
adit tripertito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque hominum
numero potitur. Quibus rebus coacti Menapii legatos ad eum pacis petendae
causa mittunt. Ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat,
si aut Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent. His confirmatis
rebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco in Menapiis relinquit;
ipse in Treveros proficiscitur.
[7] Dum haec a Caesare geruntur,
Treveri magnis coactis peditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione,
quae in eorum finibus hiemaverat, adoriri parabant, iamque ab eo non longius
bidui via aberant, cum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt.
Positis castris a milibus passuum XV auxilia Germanorum esspectare constituunt.
Labienus hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam
dimicandi facultatem praesidio quinque cohortium impedimentis relicto cum
viginti quinque cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur
et mille passuum intermisso spatio castra communit. Erat inter Labienum
atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque ipse
transire habebat in animo neque hostes transituros existi mabat. Augebatur
auxiliorum cotidie spes. Loquitur in concilio palam, quoniam Germani appropinquare
dicantur, sese suas exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et
postero die prima luce castra moturum. Celeriter haec ad hostes deferuntur,
ut ex magno Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis rebus favere natura
cogebat. Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus convocatis,
quid sui sit consili proponit et, quo facilius hostibus timoris det suspicionem,
maiore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudo castra moveri
iubet. His rebus fugae similem profectionem effecit. Haec quoque per exploratores
ante lucem in tanta propinquitate castrorum ad hostes deferuntur.
[8] Vix agmen novissimum extra
munitiones processerat, cum Galli cohortati inter se, ne speratam praedam
ex manibus dimitterent--longum esse per territis Romanis Germanorum auxilium
exspectare, neque suam pati dignitatem ut tantis copiis tam exiguam manum
praesertim fugientem atque impeditam adoriri non audeant--flumen transire
et iniquo loco committere proelium non dubitant. Quae fore suspicatus Labienus,
ut omnes citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris placide
progrediebatur. Tum praemissis paulum impedimentis atque in tumulo quodam
collocatis "Habetis," inquit, "milites, quam petistis facultatem: hostem
impedito atque iniquo loco tenetis: praestate eandem nobis ducibus virtutem,
quam saepe numero imperatori praestitistis, atque illum adesse et haec
coram cernere existimate." Simul signa ad hostem converti aciemque dirigi
iubet, et paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos equites
ad latera disponit. Celeriter nostri clamore sublato pila in hostes immittunt.
Illi, ubi praeter spem quos fugere credebant infestis signis ad se ire
viderunt, impetum modo ferre non potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti
proximas silvas petierunt. Quos Labienus equitatu consectatus, magno numero
interfecto, compluribus captis, paucis post diebus civitatem recepit. Nam
Germani qui auxilio veniebant percepta Treverorum fuga sese domum receperunt.
Cum his propinqui Indutiomari, qui defectionis auctores fuerant, comitati
eos ex civitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio permansisse in
officio demonstravimus, principatus atque imperium est traditum.
[9] Caesar, postquam ex Menapiis
in Treveros venit, duabus de causis Rhenum transire constituit; quarum
una erat, quod auxilia contra se Treveris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix
receptum haberet. His constitutis rebus paulum supra eum locum quo ante
exercitum traduxerat facere pontem instituit. Nota atque instituta ratione
magno militum studio paucis diebus opus efficitur. Firmo in Treveris ad
pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motus oreretur, reliquas
copias equitatumque traducit. Vbii, qui ante obsides dederant atque in
deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant
neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque ab se fidem laesam:
petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes
pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, dare pollicentur.
Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Vbiorum satisfactionem
accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.
[10] Interim paucis post diebus
fit ab Vbiis certior Suebos omnes in unum locum copias cogere atque eis
nationibus quae sub eorum sint imperio denuntiare, ut auxilia peditatus
equitatusque mittant. His cognitis rebus rem frumentariam providet, castris
idoneum locum deligit; Vbiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex
agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia
cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; mandat,
ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant.
Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes,
posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, cum omnibus
suis sociorumque copiis, quas coegissent, penitus ad extremos fines se
recepisse: silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis;
hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab
Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius
initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
[11] Quoniam ad hunc locum
perventum est, non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus
et quo differant hae nationes inter sese proponere. In Gallia non solum
in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam
in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt qui
summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium
iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. Itaque eius rei causa
antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentio rem auxili
egeret: suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur, neque, aliter
si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio est in
summa totius Galliae: namque omnes civitates in partes divisae sunt duas.
[12] Cum Caesar in Galliam
venit, alterius factionis principes erant Aedui, alterius Sequani. Hi cum
per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis
magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant
eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. Proeliis
vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta
tantum potentia antecesserant, ut magnam partem clientium ab Aeduis ad
se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice
iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi
agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent.
Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum
profectus infecta re redierat. Adventu Caesaris facta commutatione rerum,
obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem
comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant, meliore condicione
atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque
amplificata Sequani principatum dimiserant. In eorum locum Remi successerant:
quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei, qui propter
veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis in
clientelam dicabant. Hos illi diligenter tuebantur: ita et novam et repente
collectam auctoritatem tene bant. Eo tum statu res erat, ut longe principes
haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.
[13] In omni Gallia eorum
hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebes
paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio.
Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum
premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt
iura, quae dominis in servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum,
alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata
procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus
disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere
de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod
est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia
est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatus
aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena
apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum
ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt,
ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur
neque honos ullus communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus,
qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut si qui ex reliquis
excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum,
nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore
in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt
in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt
eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque
inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam
rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
[14] Druides a bello abesse
consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem
omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte
multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur.
Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos
in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare,
cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus Graecis litteris
utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum
disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus
memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum
diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt
persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios,
atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. Multa
praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine,
de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti
tradunt.
[15] Alterum genus est equitum.
Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Caesaris
adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut
illatas propulsarent), omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque
est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque
habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.
[16] Natio est omnis Gallorum
admodum dedita religionibus, atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus
morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines
immolant aut se immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus
utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum
immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent
instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum
contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi
flamma exanimantur homines. Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio
aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse arbitrantur;
sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.
[17] Deum maxime Mercurium
colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt,
hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque
habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem
et Minervam. De his eandem fere, quam reliquae gentes, habent opinionem:
Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere,
Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. Huic, cum proelio
dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent: cum
superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt.
Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis
conspicari licet; neque saepe accidit, ut neglecta quispiam religione aut
capta apud se occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei
supplicium cum cruciatu constitutum est.
[18] Galli se omnes ab Dite
patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. Ob eam causam
spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt; dies natales
et mensum et annorum initia sic observant ut noctem dies subsequatur. In
reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos,
nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se
adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris
adsistere turpe ducunt.
[19] Viri, quantas pecunias
ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione
facta cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur
fructusque servantur: uter eorum vita superarit, ad eum pars utriusque
cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in uxores, sicuti in liberos,
vitae necisque habent potestatem; et cum paterfamiliae illustriore loco
natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem
venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum
est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt
pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse
arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam
servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funeribus
confectis una cremabantur.
[20] Quae civitates commodius
suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si
quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum
deferat neve cum quo alio communicet, quod saepe homines temerarios atque
imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus
consilium capere cognitum est. Magistratus quae visa sunt occultant quaeque
esse ex usu iudicaverunt multitudini produnt. De re publica nisi per concilium
loqui non conceditur.
[21] Germani multum ab hac
consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint,
neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt
et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos
ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis
rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student. Qui diutissime
impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali staturam,
ali vires nervosque confirmari putant. Intra annum vero vicesimum feminae
notitiam habuisse in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla est occultatio,
quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum
tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.
[22] Agriculturae non student,
maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. Neque quisquam
agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes
in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt,
quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire
cogunt. Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti
studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant,
potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora
atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua
ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant,
cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
[23] Civitatibus maxima laus
est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium
virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope
audere consistere; simul hoc se fore tutiores arbitrantur repentinae incursionis
timore sublato. Cum bellum civitas aut illa tum defendit aut infert, magistratus,
qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur.
In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum
inter suos ius dicunt controversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent
infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis
exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. Atque ubi quis
ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur,
consurgunt ei qui et causam et hominem probant suumque auxilium pollicentur
atque ab multitudine collaudantur: qui ex his secuti non sunt, in desertorum
ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur.
Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt,
ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque
communicatur.
[24] Ac fuit antea tempus,
cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum
multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. Itaque ea
quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni
et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant,
Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; quae gens ad hoc
tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae
laudis opinionem. Nunc quod in eadem inopia, egestate, patientia qua Germani
permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur; Gallis autem provinciarum
propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus
largitur, paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem
ipsi cum illis virtute comparant.
[25] Huius Hercyniae silvae,
quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet:
non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. Oritur
ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque fluminis Danubi
regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; hinc se flectit sinistrorsus
diversis ab flumine regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem
adtingit; neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium
eius silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut, quo ex loco oriatur,
acceperit: multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in
locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris et memoriae
prodenda videantur haec sunt.
[26] Est bos cervi figura,
cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque
directum his, quae nobis nota sunt, cornibus: ab eius summo sicut palmae
ramique late divunduntur. Eadem est feminae marisque natura, eadem forma
magnitudoque cornuum.
[27] Sunt item, quae appellantur
alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine
paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque
habent neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt,
erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad
eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum
ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint,
omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut
summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt,
infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.
[28] Tertium est genus eorum,
qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie
et colore et figura tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas, neque
homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos
interficiunt. Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis
exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus,
quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed adsuescere ad homines et
mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et figura
et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec studiose conquisita
ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis
utuntur.
[29] Caesar, postquam per
Vbios exploratores comperit Suebos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti
veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani agriculturae
student, constituit non progredi longius; sed, ne omnino metum reditus
sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu
partem ultimam pontis, quae ripas Vbiorum contingebat, in longitudinem
pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor
constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque
eum locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum
adulescentem praefecit. Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum
Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima
atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque
amplius quingentis in longitudinem patet, Lucium Minucium Basilum cum omni
equitatu praemittit, si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis
proficere possit; monet, ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius
adventus procul significatio fiat: sese confestim subsequi dicit.
[30] Basilus, ut imperatum
est, facit. Celeriter contraque omnium opinionem confecto itinere multos
in agris inopinantes deprehendit: eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit,
quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur. Multum cum in omnibus
rebus tum in re militari potest fortuna. Nam magno accidit casu ut in ipsum
incautum etiam atque imparatum incideret, priusque eius adventus ab omnibus
videretur, quam fama ac nuntius adferretur: sic magnae fuit fortunae omni
militari instrumento, quod circum se habebat, erepto, raedis equisque comprehensis
ipsum effugere mortem. Sed hoc quoque factum est, quod aedificio circumdato
silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi aestus causa plerumque
silvarum atque fluminum petunt propinquitates, comites familiaresque eius
angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt. His pugnantibus
illum in equum quidam ex suis intulit: fugientem silvae texerunt. Sic et
ad subeundum periculum et ad vitandum multum fortuna valuit.
[31] Ambiorix copias suas
iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non existimarit, an tempore
exclusus et repentino equitum adventu prohibitus, cum reliquum exercitum
subsequi crederet, dubium est. Sed certe dimissis per agros nuntiis sibi
quemque consulere iussit. Quorum pars in Arduennam silvam, pars in continentes
paludes profugit; qui proximi Oceano fuerunt, his insulis sese occultaverunt,
quas aestus efficere consuerunt: multi ex suis finibus egressi se suaque
omnia alienissimis crediderunt. Catuvolcus, rex dimidiae partis Eburonum,
qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus, cum laborem
aut belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem,
qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque
copia est, se exanimavit.
[32] Segni Condrusique, ex
gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos
ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium numero duceret neve omnium
Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse causam iudicaret: nihil
se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. Caesar explorata
re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones ex fuga convenissent,
ad se ut reducerentur, imperavit; si ita fecissent, fines eorum se violaturum
negavit. Tum copiis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum
Aduatucam contulit. Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburonum
finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant. Hunc
cum reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones
integrae manebant, ut militum laborem sublevaret. Praesidio impedimentis
legionem quartamdecimam reliquit, unam ex eis tribus, quas proxime conscriptas
ex Italia traduxerat. Ei legioni castrisque Quintum Tullium Ciceronem praeficit
ducentosque equites attribuit.
[33] Partito exercitu Titum
Labienum cum legionibus tribus ad Oceanum versus in eas partes quae Menapios
attingunt proficisci iubet; Gaium Trebonium cum pari legionum numero ad
eam regionem quae ad Aduatucos adiacet depopulandam mittit; ipse cum reliquis
tribus ad flumen Scaldem, quod influit in Mosam, extremasque Arduennae
partis ire constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat.
Discedens post diem septimum sese reversurum confirmat; quam ad diem ei
legioni quae in praesidio relinquebatur deberi frumentum sciebat. Labienum
Treboniumque hortatur, si rei publicae commodo facere possint, ad eum diem
revertantur, ut rursus communicato consilio exploratisque hostium rationibus
aliud initium belli capere possint.
[34] Erat, ut supra demonstravimus,
manus certa nulla, non oppidum, non praesidium, quod se armis defenderet,
sed in omnes partes dispersa multitudo. Vbi cuique aut valles abdita aut
locus silvestris aut palus impedita spem praesidi aut salutis aliquam offerebat,
consederat. Haec loca vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam
requirebat non in summa exercitus tuenda (nullum enim poterat universis
perterritis ac dispersis periculum accidere), sed in singulis militibus
conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat.
Nam et praedae cupiditas multos longius evocabat, et silvae incertis occultisque
itineribus confertos adire prohibebant. Si negotium confici stirpemque
hominum sceleratorum interfici vellet, dimittendae plures manus diducendique
erant milites; si continere ad signa manipulos vellet, ut instituta ratio
et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris,
neque ex occulto insidiandi et dispersos circumveniendi singulis deerat
audacia. Vt in eiusmodi difficultatibus, quantum diligentia provideri poterat
providebatur, ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi omnium
animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento noceretur.
Dimittit ad finitimas civitates nuntios Caesar: omnes ad se vocat spe praedae
ad diripiendos Eburones, ut potius in silvis Gallorum vita quam legionarius
miles periclitetur, simul ut magna multitudine circumfusa pro tali facinore
stirps ac nomen civitatis tollatur. Magnus undique numerus celeriter convenit.
[35] Haec in omnibus Eburonum
partibus gerebantur, diesque appetebat septimus, quem ad diem Caesar ad
impedimenta legionemque reverti constituerat. Hic quantum in bello fortuna
possit et quantos adferat casus cognosci potuit. Dissipatis ac perterritis
hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla quae parvam modo causam timoris
adferret. Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama, diripi Eburones atque
ultro omnes ad praedam evocari. Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui
sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tencteros atque Vsipetes
supra docuimus. Transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum
infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum:
primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno
pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur. Invitati praeda
longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae
morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum longius
reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt. Atque unus ex captivis
"Quid vos," inquit, "hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet
iam esse fortunatissimos? Tribus horis Aduatucam venire potestis: huc omnes
suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidi tantum est, ut ne
murus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra munitiones audeat."
Oblata spe Germani quam nacti erant praedam in occulto relinquunt; ipsi
Aduatucam contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognoverant.
[36] Cicero, qui omnes superiores
dies praeceptis Caesaris cum summa diligentia milites in castris continuisset
ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem egredi passus esset, septimo
die diffidens de numero dierum Caesarem fidem servaturum, quod longius
progressum audiebat, neque ulla de reditu eius fama adferebatur, simul
eorum permotus vocibus, qui illius patientiam paene obsessionem appellabant,
siquidem ex castris egredi non liceret, nullum eiusmodi casum exspectans,
quo novem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis ac paene deletis
hostibus in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes frumentatum
in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat.
Complures erant ex legionibus aegri relicti; ex quibus qui hoc spatio dierum
convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una mittuntur; magna praeterea
multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederant, facta
potestate sequitur.
[37] Hoc ipso tempore et casu
Germani equites interveniunt protinusque eodem illo, quo venerant, cursu
ab decumana porta in castra irrumpere conantur, nec prius sunt visi obiectis
ab ea parte silvis, quam castris appropinquarent, usque eo ut qui sub vallo
tenderent mercatores recipiendi sui facultatem non haberent. Inopinantes
nostri re nova perturbantur, ac vix primum impetum cohors in statione sustinet.
Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum reperire possent.
Aegre portas nostri tuentur, reliquos aditus locus ipse per se munitioque
defendit. Totis trepidatur castris, atque alius ex alio causam tumultus
quaerit; neque quo signa ferantur neque quam in partem quisque conveniat
provident. Alius iam castra capta pronuntiat, alius deleto exercitu atque
imperatore victores barbaros venisse contendit; plerique novas sibi ex
loco religiones fingunt Cottaeque et Tituri calamitatem, qui in eodem occiderint
castello, ante oculos ponunt. Tali timore omnibus perterritis confirmatur
opinio barbaris, ut ex captivo audierant, nullum esse intus praesidium.
Perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus
dimittant.
[38] Erat aeger cum praesidio
relictus Publius Sextius Baculus, qui primum pilum ad Caesarem duxerat,
cuius mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quintum cibo
caruerat. Hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo
prodit: videt imminere hostes atque in summo esse rem discrimine: capit
arma a proximis atque in porta consistit. Consequuntur hunc centuriones
eius cohortis quae in statione erat: paulisper una proelium sustinent.
Relinquit animus Sextium gravibus acceptis vulneribus: aegre per manus
tractus servatur. Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum,
ut in munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.
[39] Interim confecta frumentatione
milites nostri clamorem exaudiunt: praecurrunt equites; quanto res sit
in periculo cognoscunt. Hic vero nulla munitio est quae perterritos recipiat:
modo conscripti atque usus militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque
ora convertunt; quid ab his praecipiatur exspectant. Nemo est tam fortis
quin rei novitate perturbetur. Barbari signa procul conspicati oppugnatione
desistunt: redisse primo legiones credunt, quas longius discessisse ex
captivis cognoverant; postea despecta paucitate ex omnibus partibus impetum
faciunt.
[40] Calones in proximum tumulum
procurrunt. Hinc celeriter deiecti se in signa manipulosque coniciunt:
eo magis timidos perterrent milites. Alii cuneo facto ut celeriter perrumpant
censent, quoniam tam propinqua sint castra, et si pars aliqua circumventa
ceciderit, at reliquos servari posse confidunt; alii, ut in iugo consistant
atque eundem omnes ferant casum. Hoc veteres non probant milites, quos
sub vexillo una profectos docuimus. Itaque inter se cohortati duce Gaio
Trebonio, equite Romano, qui eis erat praepositus, per medios hostes perrumpunt
incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt. Hos subsecuti calones
equitesque eodem impetu militum virtute servantur. At ei qui in iugo constiterant,
nullo etiam nunc usu rei militaris percepto neque in eo quod probaverant
consilio permanere, ut se loco superiore defenderent, neque eam quam prodesse
aliis vim celeritatemque viderant imitari potuerunt, sed se in castra recipere
conati iniquum in locum demiserunt. Centuriones, quorum nonnulli ex inferioribus
ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in superiores erant ordines
huius legionis traducti, ne ante partam rei militaris laudem amitterent,
fortissime pugnantes conciderunt. Militum pars horum virtute summotis hostibus
praeter spem incolumis in castra pervenit, pars a barbaris circumventa
periit.
[41] Germani desperata expugnatione
castrorum, quod nostros iam constitisse in munitionibus videbant, cum ea
praeda quam in silvis deposuerant trans Rhenum sese receperunt. Ac tantus
fuit etiam post discessum hostium terror ut ea nocte, cum Gaius Volusenus
missus cum equitatu ad castra venisset, fidem non faceret adesse cum incolumi
Caesarem exercitu. Sic omnino animos timor praeoccupaverat ut paene alienata
mente deletis omnibus copiis equitatum se ex fuga recepisse dicerent neque
incolumi exercitu Germanos castra oppugnaturos fuisse contenderent. Quem
timorem Caesaris adventus sustulit.
[42] Reversus ille eventus
belli non ignorans unum, quod cohortes ex statione et praesidio essent
emissae, questus ne minimo quidem casu locum relinqui debuisse, multum
fortunam in repentino hostium adventu potuisse iudicavit, multo etiam amplius,
quod paene ab ipso vallo portisque castrorum barbaros avertisset. Quarum
omnium rerum maxime admirandum videbatur, quod Germani, qui eo consilio
Rhenum transierant, ut Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum
delati optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerunt.
[43] Caesar rursus ad vexandos
hostes profectus magno coacto numero ex finitimis civitatibus in omnes
partes dimittit. Omnes vici atque omnia aedificia quae quisque conspexerat
incendebantur; praeda ex omnibus locis agebatur; frumenta non solum tanta
multitudine iumentorum atque hominum consumebantur, sed etiam anni tempore
atque imbribus procubuerant ut, si qui etiam in praesentia se occultassent,
tamen his deducto exercitu rerum omnium inopia pereundum videretur. Ac
saepe in eum locum ventum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut
modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam
abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi illata atque infinito
labore suscepto, qui se summam ab Caesare gratiam inituros putarent, paene
naturam studio vincerent, semperque paulum ad summam felicitatem defuisse
videretur, atque ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus
alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor,
quibus solis vitam suam committere audebat.
[44] Tali modo vastatis regionibus
exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque
in eum locum Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem
habere instituit et de Accone, qui princeps eius consili fuerat, graviore
sententia pronuntiata more maiorum supplicium sumpsit. Nonnulli iudicium
veriti profugerunt. Quibus cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones
ad fines Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus
Agedinci in hibernis collocavit frumentoque exercitui proviso, ut instituerat,
in Italiam ad conventus agendos profectus est. |
|