|
[1]
Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso consulibus,
Usipetes Germani et item Tencteri magna
[cum] multitudine hominum
flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit. Causa
transeundi fuit quod ab
Suebis complures annos exagitati
bello premebantur et agri cultura prohibebantur. Sueborum gens est longe
maxima et
bellicosissima Germanorum
omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia
armatorum bellandi
causa ex finibus educunt.
Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno
post in armis sunt, illi domi
remanent. Sic neque agri
cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati
agri apud eos nihil est, neque
longius anno remanere uno
in loco colendi causa licet. Neque multum frumento, sed maximam partem
lacte atque pecore vivunt
multum sunt in venationibus;
quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae,
quod a pueris nullo officio aut
disciplina adsuefacti nihil
omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine
homines efficit. Atque
in eam se consuetudinem adduxerunt
ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam,
quarum propter
exiguitatem magna est corporis
pars aperta, et laventur in fluminibus.
[2] Mercatoribus est aditus
magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant, quam quo ullam
rem ad se importari
desiderent. Quin etiam iumentis,
quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani
importatis non
utuntur, sed quae sunt apud
eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint
laboris efficiunt.
Equestribus proeliis saepe
ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equos eodem remanere vestigio
adsuefecerunt, ad quos se
celeriter, cum usus est,
recipiunt: neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam
ephippiis uti. Itaque ad
quemvis numerum ephippiatorum
equitum quamvis pauci adire audent. Vinum omnino ad se importari non patiuntur,
quod ea re
ad laborem ferendum remollescere
homines atque effeminari arbitrantur.
[3] Publice maximam putant
esse laudem quam latissime a suis finibus vacare agros: hac re significari
magnum numerum
civitatum suam vim sustinere
non posse. Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum C agri vacare
dicuntur. Ad alteram
partem succedunt Ubii, quorum
fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum; ii paulo, quamquam
sunt eiusdem
generis, sunt ceteris humaniores,
propterea quod Rhenum attingunt multum ad eos mercatores ventitant et ipsi
propter
propinquitatem [quod] Gallicis
sunt moribus adsuefacti. Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter
amplitudinem
gravitatem civitatis finibus
expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt ac multo humiliores
infirmiores redegerunt.
[4] In eadem causa fuerunt
Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; qui complures annos Sueborum
vim sustinuerunt, ad
extremum tamen agris expulsi
et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas
regiones Menapii
incolebant. Hi ad utramque
ripam fluminis agros, aedificia vicosque habebant; sed tantae multitudinis
adventu perterriti ex iis
aedificiis quae trans flumen
habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire
prohibebant. Illi
omnia experti, cum neque
vi contendere propter inopiam navium neque clam transire propter custodias
Menapiorum possent,
reverti se in suas sedes
regionesque simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt atque
omni hoc itinere una nocte
equitatu confecto inscios
inopinantes Menapios oppresserunt, qui de Germanorum discessu per exploratores
certiores facti sine
metu trans Rhenum in suos
vicos remigraverant. His interfectis navibus eorum occupatis, prius quam
ea pars Menapiorum quae
citra Rhenum erat certior
fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam
partem hiemis se eorum
copiis aluerunt.
[5] His de rebus Caesar certior
factus et infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis
mobiles et novis
plerumque rebus student,
nihil his committendum existimavit. Est enim hoc Gallicae consuetudinis,
uti et viatores etiam invitos
consistere cogant et quid
quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores
in oppidis vulgus
circumsistat quibus ex regionibus
veniant quas ibi res cognoverint pronuntiare cogat. His rebus atque auditionibus
permoti de
summis saepe rebus consilia
ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus
serviant et pleri ad
voluntatem eorum ficta respondeant.
[6] Qua consuetudine cognita
Caesar, ne graviori bello, occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum
proficiscitur. Eo cum
venisset, ea quas fore suspicatus
erat facta cognovit: missas legationes ab non nullis civitatibus ad Germanos
invitatos eos uti ab
Rheno discederent: omnia
quae[que] postulassent ab se fore parata. Qua spe adducti Germani latius
iam vagabantur et in fines
Eburonum et Condrusorum,
qui sunt Treverorum clientes, pervenerant. Principibus Gallice evocatis
Caesar ea quae cognoverat
dissimulanda sibi existimavit,
eorumque animis permulsis et confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis
gerere
constituit.
[7] Re frumentaria comparata
equitibusque delectis iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse
Germanos audiebat. A
quibus cum paucorum dierum
iter abesset, legati ab iis venerunt, quorum haec fuit oratio: Germanos
neque priores populo
Romano bellum inferre neque
tamen recusare, si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum
consuetudo [haec] sit a
maioribus tradita, Quicumque
bellum inferant, resistere neque deprecari. Haec tamen dicere venisse invitos,
eiectos domo; si
suam gratiam Romani velint,
posse iis utiles esse amicos; vel sibi agros attribuant vel patiantur eos
tenere quos armis possederint:
sese unis Suebis concedere,
quibus ne di quidem immortales pares esse possint; reliquum quidem in terris
esse neminem quem
non superare possint.
[8] Ad haec Caesar quae visum
est respondit; sed exitus fuit orationis: sibi nullam cum iis amicitiam
esse posse, si in Gallia
remanerent; neque verum esse,
qui suos fines tueri non potuerint alienos occupare; neque ullos in Gallia
vacare agros qui dari
tantae praesertim multitudini
sine iniuria possint; sed licere, si velint, in Ubiorum finibus considere,
quorum sint legati apud se et
de Sueborum iniuriis querantur
et a se auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturus.
[9] Legati haec se ad suos
relaturos dixerunt et re deliberata post diem tertium ad Caesarem reversuros:
interea ne propius se
castra moveret petierunt.
Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. Cognoverat enim magnam
partem equitatus ab iis
aliquot diebus ante praedandi
frumentandi causa ad Ambivaritos trans Mosam missam: hos expectari equites
atque eius rei causa
moram interponi arbitrabatur.
[10] [Mosa profluit ex monte
Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta,
quae appellatur Vacalus
insulam efficit Batavorum,
in Oceanum influit neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum
influit. Rhenus
autem oritur ex Lepontiis,
qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum,
Sequanorum,
Mediomatricorum, Tribocorum,
Treverorum citatus fertur et, ubi Oceano adpropinquavit, in plures diffluit
partes multis
ingentibus insulis effectis,
quarum pars magna a feris barbaris nationibus incolitur, ex quibus sunt
qui piscibus atque ovis avium
vivere existimantur, multis
capitibus in Oceanum influit.]
[11] Caesar cum ab hoste non
amplius passuum XII milibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati
revertuntur; qui in itinere
congressi magnopere ne longius
progrederetur orabant. Cum id non impetrassent, petebant uti ad eos [equites]
qui agmen
antecessissent praemitteret
eos pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi;
quorum si principes ac
senatus sibi iure iurando
fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros ostendebant:
ad has res conficiendas
sibi tridui spatium daret.
Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut tridui mora interposita
equites eorum qui
abessent reverterentur; tamen
sese non longius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo die
dixit: huc postero die
quam frequentissimi convenirent,
ut de eorum postulatis cognosceret. Interim ad praefectos, qui cum omni
equitatu
antecesserant, mittit qui
nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent
quoad ipse cum exercitu
propius accessisset.
[12] At hostes, ubi primum
nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium numerus, cum ipsi non
amplius DCCC equites
haberent, quod ii qui frumentandi
causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris,
quod legati
eorum paulo ante a Caesare
discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter
nostros perturbaverunt;
rursus his resistentibus
consuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris
deiectis reliquos in fugam
coniecerunt atque ita perterritos
egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri
venissent. In eo proelio
ex equitibus nostris interficiuntur
IIII et LXX, in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus,
cuius avus in
civitate sua regnum obtinuerat
amicus a senatu nostro appellatus. Hic cum fratri intercluso ab hostibus
auxilium ferret, illum ex
periculo eripuit, ipse equo
vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime restitit; cum circumventus
multis vulneribus acceptis
cecidisset atque id frater,
qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus
obtulit atque interfectus
est.
[13] Hoc facto proelio Caesar
neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur
ab iis qui per dolum
atque insidias petita pace
ultro bellum intulissent; expectare vero dum hostium copiae augerentur
equitatus reverteretur summae
dementiae esse iudicabat,
et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio
auctoritatis essent consecuti
sentiebat; quibus ad consilia
capienda nihil spatii dandum existimabat. His constitutis rebus et consilio
cum legatis et quaestore
communicato, ne quem diem
pugnae praetermitteret, oportunissima res accidit, quod postridie eius
diei mane eadem et perfidia
et simulatione usi Germani
frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in
castra venerunt, simul, ut
dicebatur, sui purgandi causa,
quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent,
simul ut, si quid
possent, de indutiis fallendo
impetrarent. Quos sibi Caesar oblatos gavisus illos retineri iussit; ipse
omnes copias castris D eduxit
equitatumque, quod recenti
proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit.
[14] Acie triplici instituta
et celeriter VIII milium itinere confecto, prius ad hostium castra pervenit
quam quid ageretur Germani
sentire possent. Qui omnibus
rebus subito perterriti et celeritate adventus nostri et discessu suorum,
neque consilii habendi neque
arma capiendi spatio dato
perturbantur, copiasne adversus hostem ducere an castra defendere an fuga
salutem petere praestaret.
Quorum timor cum fremitu
et concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati
in castra inruperunt. Quo loco qui
celeriter arma capere potuerunt
paulisper nostris restiterunt atque inter carros impedimentaque proelium
commiserunt; at reliqua
multitudo puerorum mulierumque
(nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenum transierant) passim fugere
coepit, ad quos
consectandos Caesar equitatum
misit.
[15] Germani post tergum clamore
audito, cum suos interfiei viderent, armis abiectis signis militaribus
relictis se ex castris
eiecerunt, et cum ad confluentem
Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto,
reliqui se in
flumen praecipitaverunt atque
ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum
omnes incolumes, perpaucis
vulneratis, ex tanti belli
timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra
receperunt. Caesar iis
quos in castris retinuerat
discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti,
quorum agros vexaverant,
remanere se apud eum velle
dixerunt. His Caesar libertatem concessit.
[16] Germanico bello confecto
multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum; quarum illa
fuit iustissima quod,
cum videret Germanos tam
facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit,
cum intellegerent et posse
et audere populi Romani exercitum
Rhenum transire. Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum,
quam
supra commemoravi praedandi
frumentandi causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam
suorum se trans
Rhenum in fines Sugambrorum
receperat seque cum his coniunxerat. Ad quos cum Caesar nuntios misisset,
qui postularent eos
qui sibi Galliae bellum intulissent
sibi dederent, responderunt: populi Romani imperium Rhenum finire; si se
invito Germanos in
Galliam transire non aequum
existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum
postularet? Ubii autem, qui
uni ex Transrhenanis ad Caesarem
legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant
ut sibi auxilium
ferret, quod graviter ab
Suebis premerentur; vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur,
exercitum modo Rhenum
transportaret: id sibi ad
auxilium spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomen atque
opinionem eius exercitus
Ariovisto pulso et hoc novissimo
proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia
populi Romani
tuti esse possint. Navium
magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.
[17] Caesar his de causis
quas commemoravi Rhenum transire decrevat; sed navibus transire neque satis
tutum esse arbitrabatur
neque suae neque populi Romani
dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis
proponebatur propter
latitudinem, rapiditatem
altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum
exercitum existimabat.
Rationem pontis hanc instituit.
Tigna bina sesquipedalia. paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem
fluminis intervallo
pedum duorum inter se iungebat.
Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat,
non sublicae
modo derecte ad perpendiculum,
sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent, iis
item contraria duo ad
eundem modum iuncta intervallo
pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetu fluminis conversa
statuebat.
Haec utraque insuper bipedalibus
trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque
fibulis ab
extrema parte distinebantur;
quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis
firmitudo atque ea rerum
natura ut, quo maior vis
aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur. Haec derecta materia
iniecta contexebantur ac
longuriis cratibusque consternebantur;
ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur,
quae pro
ariete subiectae et cum omni
opere coniunctae vim fluminis exciperent, et aliae item supra pontem mediocri
spatio, ut, si
arborum trunci sive naves
deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his defensoribus earum
rerum vis minueretur neu
ponti nocerent.
[18] Diebus X, quibus materia
coepta erat comportari, omni opere effecto exercitus traducitur. Caesar
ad utramque partem
pontis firmo praesidio relicto
in fines Sugambrorum contendit. Interim a compluribus civitatibus ad eum
legati veniunt; quibus
pacem atque amicitiam petentibus
liberaliter respondet obsidesque ad se adduci iubet. At Sugambri, ex eo
tempore quo pons
institui coeptus est fuga
comparata, hortantibus iis quos ex Tencteris atque Usipetibus apud se habebant,
finibus suis excesserant
suaque omnia exportaverant
seque in solitudinem ac silvas abdiderant.
[19] Caesar paucos dies in
eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque
succisis, se in fines
Ubiorum recepit atque his
auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iis cognovit:
Suebos, postea quam per
exploratores pontem fieri
comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse,
uti de oppidis demigrarent,
liberos, uxores suaque omnia
in silvis deponerent atque omnes qui arma ferre possent unum in locum convenirent.
Hunc esse
delectum medium fere regionum
earum quas Suebi obtinerent; hic Romanorum adventum expectare atque ibi
decertare
constituisse. Quod ubi Caesar
comperit, omnibus iis rebus confectis, quarum rerum causa exercitum traducere
constituerat, ut
Germanis metum iniceret,
ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus omnino
XVIII trans Rhenum
consumptis, satis et ad laudem
et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque rescidit.
[20] Exigua parte aestatis
reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit,
maturae sunt hiemes, tamen
in Britanniam proficisci
contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata
auxilia intellegebat, et si
tempus anni ad bellum gerendum
deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adiisset,
genus hominum
perspexisset, loca, portus,
aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim
temere praeter mercatores illo
adit quisquam, neque his
ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones quae sunt contra
Galliam notum est. Itaque
vocatis ad se undique mercatoribus,
neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent,
neque
quem usum belli haberent
aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad maiorem navium multitudinem
idonei portus
reperire poterat.
[21] Ad haec cognoscenda,
prius quam periculum faceret, idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum
navi longa praemittit.
Huic mandat ut exploratis
omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus copiis in
Morinos proficiscitur, quod
inde erat brevissimus in
Britanniam traiectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus et quam
superiore aestate ad Veneticum
bellum fecerat classem iubet
convenire. Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad
Britannos, a compluribus
insulae civitatibus ad eum
legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani
obtemperare. Quibus auditis,
liberaliter pollicitus hortatusque
ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium,
quem ipse
Atrebatibus superatis regem
ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat et quem sibi
fidelem esse arbitrabatur
cuiusque auctoritas in his
regionibus magni habebatur, mittit. Huic imperat quas possit adeat civitates
horteturque ut populi
Romani fidem sequantur seque
celeriter eo venturum nuntiet. Volusenus perspectis regionibus omnibus
quantum ei facultatis
dari potuit, qui navi egredi
ac se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertitur quaeque
ibi perspexisset
renuntiat.
[22] Dum in his locis Caesar
navium parandarum causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati
venerunt, qui se de
superioris temporis consilio
excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum
populo Romano fecissent,
seque ea quae imperasset
facturos pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus,
quod neque post tergum
hostem relinquere volebat
neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum
rerum occupationes
Britanniae anteponendas iudicabat,
magnum iis numerum obsidum imperat. Quibus adductis eos in fidem recipit.
Navibus
circiter LXXX onerariis coactis
contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat,
quod praeterea
navium longarum habebat quaestori,
legatis praefectisque distribuit. Huc accedebant XVIII onerariae naves,
quae ex eo loco a
milibus passuum VIII vento
tenebantur quo minus in eundem portum venire possent: has equitibus tribuit.
Reliquum exercitum
Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio
Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum a quibus ad eum
legati non
venerant ducendum dedit.
P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur
portum tenere iussit.
[23] His constitutis rebus,
nactus idoneam ad navigandum tempestatem III. fere vigilia solvit equitesque
in ulteriorem portum
progredi et naves conscendere
et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse
hora diei circiter IIII. cum
primis navibus Britanniam
attigit atque ibi in omnibus collibus eitas hostium copias armatas conspexit.
Cuius loci haec erat natura
atque ita montibus angustis
mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset.
Hunc ad egrediendum
nequaquam idoneum locum arbitratus,
dum reliquae naves eo convenirent ad horam nonam in ancoris expectavit.
Interim legatis
tribunisque militum convocatis
et quae ex Voluseno cognovisset et quae fieri vellet ostendit monuitque,
ut rei militaris ratio,
maximeque ut maritimae res
postularent, ut, cum celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum
et ad tempus D omnes
res ab iis administrarentur.
His dimissis, et VII ab eo loco progressus aperto ac plano litore naves
constituit.
[24] At barbari, consilio
Romanorum cognito praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere
in proeliis uti consuerunt,
reliquis copiis subsecuti
nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas,
quod naves propter
magnitudinem nisi in alto
constitui non poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus,
magno et gravi onere armorum
oppressis simul et de navibus
desiliendum et in auctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum,
cum illi aut ex arido aut
paulum in aquam progressi
omnibus membris expeditis, notissimis locis, audacter tela coicerent et
equos insuefactos incitarent.
Quibus rebus nostri perterriti
atque huius omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio
quo in pedestribus uti
proeliis consuerant utebantur.
[25] Quod ubi Caesar animadvertit,
naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum
expeditior,
paulum removeri ab onerariis
navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde
fundis, sagittis, tormentis
hostes propelli ac submoveri
iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum
motu et inusitato genere
tormentorum permoti barbari
constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. Atque nostris militibus
cunctantibus, maxime
propter altitudinem maris,
qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter
eveniret, ' desilite', inquit, '
milites, nisi vultis aquilam
hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium
praestitero.' Hoc cum voce
magna dixisset, se ex navi
proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter
se, ne tantum dedecus
admitteretur, universi ex
navi desiluerunt. Hos item ex proximis primi navibus cum conspexissent,
subsecuti hostibus
adpropinquaverunt.
[26] Pugnatum est ab utrisque
acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere
neque signa subsequi
poterant atque alius alia
ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur;
hostes vero, notis
omnibus vadii, ubi ex litore
aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos
adoriebantur, plures
paucos circumsistebant, alii
ab latere aperto in universos tela coiciebant. Quod cum animadvertisset
Caesar, scaphas longarum
navium, item speculatoria
navigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his
subsidia submittebat. Nostri, simul
in arido constiterunt, suis
omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt;
neque longius prosequi
potuerunt, quod equites cursum
tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam
Caesari defuit.
[27] Hostes proelio superati,
simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt;
obsides sese
daturos quaeque imperasset
facturos polliciti sunt. Una cum his legatis Commius Atrebas venit, quem
supra demonstraveram a
Caesare in Britanniam praemissum.
Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret,
comprehenderant atque in
vincula coniecerant; tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius
rei culpam in multitudinem
contulerunt et propter imprudentiam
ut ignosceretur petiverunt. Caesar questus quod, cum ultro in continentem
legatis missis
pacem ab se petissent, bellum
sine causa intulissent, ignoscere se imprudentiae dixit obsidesque imperavit;
quorum illi partem
statim dederunt, partem ex
longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt. Interea
suos in agros remigrare
iusserunt, principesque undique
convenire et se civitatesque suas Caesari commendare coeperunt.
[28] His rebus pace confirmata,
post diem quartum quam est in Britanniam ventum naves XVIII, de quibus
supra demonstratum
est, quae equites sustulerant,
ex superiore portu leni vento solverunt. Quae cum adpropinquarent Britanniae
et ex castris
viderentur, tanta tempestas
subito coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem
unde erant profectae
referrentur, aliae ad inferiorem
partem insulae, quae est propius solis occasum, magno suo cum periculo
deicerentur; quae tamen
ancoris iactis cum fluctibus
complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.
[29] Eadem nocte accidit ut
esset luna plena, qui dies a maritimos aestus maximos in Oceano efficere
consuevit, nostrisque id
erat incognitum. Ita uno
tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitum transportandum curaverat,]
quas Caesar in aridum
subduxerat, aestus complebat,
et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque
ulla nostris facultas aut
administrandi aut auxiliandi
dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris
reliquisque armamentis
amissis ad navigandum inutiles,
magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta
est. Neque enim naves
erant aliae quibus reportari
possent, et omnia deerant quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod
omnibus constabat hiemari
in Gallia oportere, frumentum
in his locis in hiemem provisum non erat.
[30] Quibus rebus cognitis,
principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter
se conlocuti, cum et equites
et naves et frumentum Romanis
deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent,
quae hoc erant
etiam angustior quod sine
impedimentis Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt
rebellione facta frumento
commeatuque nostros prohibere
et rem in hiemem producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem
postea belli
inferendi causa in Britanniam
transiturum confidebant. Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris
discedere et suos
clam ex agris deducere coeperunt.
[31] At Caesar, etsi nondum
eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum et ex eo quod
obsides dare
intermiserant fore id quod
accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et
frumentum ex agris cotidie
in castra conferebat et,
quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas
reficiendas utebatur et quae
ad eas res erant usui ex
continenti comportari iubebat. Itaque, cum summo studio a militibus administraretur,
XII navibus
amissis, reliquis ut navigari
satis commode posset effecit.
[32] Dum ea geruntur, legione
ex consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur VII, neque ulla
ad id tempus belli
suspicione interposita, cum
pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii qui
pro portis castrorum in
statione erant Caesari nuntiaverunt
pulverem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem
legio iter
fecisset. Caesar id quod
erat suspicatus aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes quae
in statione erant secum in eam
partem proficisci, ex reliquis
duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi
iussit. Cum paulo longius a
castris processisset, suos
ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus
partibus tela coici animadvertit.
Nam quod omni ex reliquis
partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros
esse venturos noctu in
silvis delituerant; tum dispersos
depositis armis in metendo occupatos Subito adorti paucis interfectis reliquos
incertis ordinibus
perturbaverant, simul equitatu
atque essedis circumdederant.
[33] Genus hoc est ex essedis
pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coiciunt atque ipso
terrore equorum et strepitu
rotarum ordines plerumque
perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt
et pedibus proeliantur.
Aurigae interim paulatim
ex proelio excedunt atque ita currus conlocant ut, si illi a multitudine
hostium premantur, expeditum ad
quos receptum habeant. Ita
mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum
usu cotidiano et
exercitatione efficiunt uti
in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari
ac flectere et per temonem
percurrere et in iugo insistere
et se inde in currus citissime recipere consuerint.
[34] Quibus rebus perturbatis
nostris [novitate pugnae] tempore oportunissimo Caesar auxilium tulit:
namque eius adventu
hostes constiterunt, nostri
se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum hostem et committendum
proelium alienum esse
tempus arbitratus suo se
loco continuit et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit.
Dum haec geruntur, nostris
omnibus occupatis qui erant
in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempeststes,
quae et nostros in
castris continerent et hostem
a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt
paucitatemque nostrorum
militum suis praedicaverunt
et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur,
si Romanos castris
expulissent, demonstraverunt.
His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad
castra venerunt.
[35] Caesar, etsi idem quod
superioribus diebus acciderat fore videbat, ut, si essent hostes pulsi,
celeritate periculum effugerent,
tamen nactus equites circiter
XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat,
legiones in acie pro
castris constituit. Commisso
proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac
terga verterunt. Quos
tanto spatio secuti quantum
cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde
omnibus longe lateque
aedificiis incensis se in
castra receperunt.
[36] Eodem die legati ab hostibus
missi ad Caesarem de pace venerunt. His Caesar numerum obsidum quem ante
imperaverat
duplicavit eosque in continentem
adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem
subiciendam
non existimabat. Ipse idoneam
tempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes
ad
continentem pervenerunt;
sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos reliquae capere non potuerunt
et paulo infra delatae
sunt.
[37] Quibus ex navibus cum
essent eiti milites circiter CCC atque in castra contenderent, Morini,
quos Caesar in Britanniam
proficiscens pacatos reliquerat,
spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero circumsteterunt ac,
si sese interfici
nollent, arma ponere iusserunt.
Cum illi orbe facto sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter
milia VI
convenerunt; qua re nuntiata,
Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites
impetum hostium
sustinuerunt atque amplius
horis IIII fortissime pugnaverunt et paucis vulneribus acceptis complures
ex iis occiderunt. Postea
vero quam equitatus noster
in conspectum venit, hostes abiectis armis terga verterunt magnusque eorum
numerus est occisus.
[38] Caesar postero die T.
Labienum legatum cum iis legionibus quas ex Britannia reduxerat in Morinos
qui rebellionem fecerant
misit. Qui cum propter siccitates
paludum quo se reciperent non haberent, quo perfugio superiore anno erant
usi, omnes fere in
potestatem Labieni venerunt.
At Q. Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant,
omnibus eorum agris
vastatis, frumentis succisis,
aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant,
se ad Caesarem
receperunt. Caesar in Belgis
omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia
obsides miserunt,
reliquae neglexerunt. His
rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta
est. |
|