|
[1]
Cum esset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis], ita uti supra demonstravimus,
crebri ad eum rumores adferebantur
litterisque item Labieni
certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus,
contra populum Romanum
coniurare obsidesque inter
se dare. Coniurandi has esse causas: primum quod vererentur ne, omni pacata
Gallia, ad eos exercitus
noster adduceretur; deinde
quod ab non nullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius
in Gallia versari noluerant,
ita populi Romani exercitum
hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate
et levitate animi novis
imperiis studebant; ab non
nullis etiam quod in Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos
homines facultates habebant
vulgo regna occupabantur;
qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant.
[2] His nuntiis litterisque
commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et
inita aestate in ulteriorem
Galliam qui deduceret Q.
Pedium legatum misit. Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad
exercitum venit. Dat negotium
Senonibus reliquisque Gallis
qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos gerantur cognoscant seque
de his rebus certiorem
faciant. Hi constanter omnes
nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum vero dubitandum
non
existimavit quin ad eos proficisceretur.
Re frumentaria provisa castra movet diebusque circiter XV ad fines Belgarum
pervenit.
[3] Eo cum de improviso celeriusque
omnium opinione venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad
eum legatos
Iccium et Andebrogium, primos
civitatis, miserunt, qui dicerent se suaque omnia in fidem atque potestatem
populi Romani
permittere, neque se cum
reliquis Belgis consensisse neque contra populum Romanum coniurasse, paratosque
esse et obsides
dare et imperata facere et
oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuvare; reliquos omnes Belgas
in armis esse,
Germanosque qui cis Rhenum
incolant sese cum his coniunxisse, tantumque esse eorum omnium furorem
ut ne Suessiones
quidem, fratres consanguineosque
suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum
cum
ipsis habeant, deterrere
potuerint quin cum iis consentirent.
[4] Cum ab iis quaereret quae
civitates quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat:
plerosque Belgos esse
ortos a Germanis Rhenumque
antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse Gallosque
qui ea loca incolerent
expulisse, solosque esse
qui, patrum nostrorum memoria omni Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra
suos fines ingredi
prohibuerint; qua ex re fieri
uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in
re militari sumerent. De
numero eorum omnia se habere
explorata Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus adfinitatibus
quo coniuncti quantam
quisque multitudinem in communi
Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint. Plurimum inter
eos Bellovacos et
virtute et auctoritate et
hominum numero valere: hos posse conficere armata milia centum, pollicitos
ex eo numero electa milia
LX totiusque belli imperium
sibi postulare. Suessiones suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque
agros possidere.
Apud eos fuisse regem nostra
etiam memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum magnae
partis harum regionum,
tum etiam Britanniae imperium
obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam prudentiamque
summam totius
belli omnium voluntate deferri;
oppida habere numero XII, polliceri milia armata L; totidem Nervios, qui
maxime feri inter ipsos
habeantur longissimeque absint;
XV milia Atrebates, Ambianos X milia, Morinos XXV milia, Menapios VII milia,
Caletos X
milia, Veliocasses et Viromanduos
totidem, Atuatucos XVIIII milia; Condrusos, Eburones, Caerosos, Paemanos,
qui uno
nomine Germani appellantur,
arbitrari ad XL milia.
[5] Caesar Remos cohortatus
liberaliterque oratione prosecutus omnem senatum ad se convenire principumque
liberos obsides
ad se adduci iussit. Quae
omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse Diviciacum Haeduum magnopere
cohortatus docet
quanto opere rei publicae
communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine
uno tempore
confligendum sit. Id fieri
posse, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum
agros populari coeperint. His
datis mandatis eum a se dimittit.
Postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit
neque iam longe
abesse ab iis quos miserat
exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis
Remorum finibus,
exercitum traducere maturavit
atque ibi castra posuit. Quae res et latus unum castrorum ripis fluminis
muniebat et post eum
quae erant tuta ab hostibus
reddebat et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo
ad eum portari possent
efficiebat. In eo flumine
pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium
Sabinum legatum cum sex
cohortibus relinquit; castra
in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
[6] Ab his castris oppidum
Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII. Id ex itinere magno impetu
Belgae oppugnare
coeperunt. Aegre eo die sustentatum
est. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta
multitudine
hominum totis moenibus undique
in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine
facta portas
succedunt murumque subruunt.
Quod tum facile fiebat. Nam cum tanta multitudo lapides ac tela coicerent,
in muro consistendi
potestas erat nulli. Cum
finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia
inter suos, qui tum oppido
praeerat, unus ex iis qui
legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit, nisi subsidium
sibi submittatur, sese diutius
sustinere non posse.
[7] Eo de media nocte Caesar
isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios
et funditores
Baleares subsidio oppidanis
mittit; quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi
accessit et hostibus
eadem de causa spes potiundi
oppidi discessit. Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum
depopulati, omnibus
vicis aedificiisque quo adire
potuerant incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a
milibus passuum minus
duobus castra posuerunt;
quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum
VIII latitudinem patebant.
[8] Caesar primo et propter
multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere
statuit; cotidie
tamen equestribus proeliis
quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur. Ubi
nostros non esse inferiores
intellexit, loco pro castris
ad aciem instruendam natura oportuno atque idoneo, quod is collis ubi castra
posita erant paululum ex
planitie editus tantum adversus
in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare poterat, atque
ex utraque parte
lateris deiectus habebat
et in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat, ab utroque
latere eius collis transversam
fossam obduxit circiter passuum
CCCC et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit,
ne, cum aciem
instruxisset, hostes, quod
tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent.
Hoc facto, duabus
legionibus quas proxime conscripserat
in castris relictis ut, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas
VI legiones pro
castris in acie constituit.
Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerunt.
[9] Palus erat non magna inter
nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri transirent hostes expectabant;
nostri autem, si
ab illis initium transeundi
fieret, ut impeditos adgrederentur, parati in armis erant. Interim proelio
equestri inter duas acies
contendebatur. Ubi neutri
transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos
in castra reduxit. Hostes
protinus ex eo loco ad flumen
Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. Ibi
vadis repertis partem
suarum copiarum traducere
conati sunt eo consilio ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius
legatus, expugnarent
pontemque interscinderent;
si minus potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad
bellum gerendum erant,
commeatuque nostros prohiberent.
[10] [Caesar] certior factus
ab Titurio omnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque
pontem traducit
atque ad eos contendit. Acriter
in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum
eorum numerum
occiderunt; per eorum corpora
reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt
primosque, qui
transierant, equitatu circumventos
interfecerunt. Hostes, ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo
spem se
fefellisse intellexerunt
neque nostros in locum iniquiorum progredi pugnandi causa viderunt atque
ipsos res frumentaria deficere
coepit, concilio convocato
constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti, et quorum in fines
primum Romani
exercitum introduxissent,
ad eos defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis
finibus decertarent et
domesticis copiis rei frumentariae
uterentur. Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos
deduxit, quod
Diviciacum atque Haeduos
finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut diutius
morarentur neque suis
auxilium ferrent non poterat.
[11] Ea re constituta, secunda
vigilia magno cum, strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine
neque imperio, cum sibi
quisque primum itineris locum
peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio
videretur. Hac re
statim Caesar per speculatores
cognita insidias veritus, quod qua de causa discederent nondum perspexerat,
exercitum
equitatumque castris continuit.
Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum
agmen
moraretur, praemisit. His
Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum
cum legionibus tribus
subsequi iussit. Hi novissimos
adorti et multa milia passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium
conciderunt,
cum ab extremo agmine, ad
quos ventum erat, consisterent fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent,
priores, quod
abesse a periculo viderentur
neque ulla necessitate neque imperio continerentur, exaudito clamore perturbatis
ordinibus omnes in
fuga sibi praesidium ponerent.
Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt quantum
fuit diei spatium;
sub occasum solis sequi destiterunt
seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.
[12] Postridie eius diei Caesar,
prius quam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum,
qui proximi Remis erant,
exercitum duxit et magno
itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit. Id ex itinere oppugnare
conatus, quod vacuum
ab defensoribus esse audiebat,
propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentibus expugnare
non potuit.
Castris munitis vineas agere
quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit. Interim omnis ex fuga
Suessionum
multitudo in oppidum proxima
nocte convenit. Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque
constitutis,
magnitudine operum, quae
neque viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti
legatos ad Caesarem de
deditione mittunt et petentibus
Remis ut conservarentur impetrant.
[13] Caesar, obsidibus acceptis
primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus
ex oppido traditis, in
deditionem Suessiones accipit
exercitumque in Bellovacos ducit. Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium
contulissent atque ab eo
oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum V abesset, omnes maiores
natu ex oppido egressi
manus ad Caesarem tendere
et voce significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire neque
contra populum
Romanum armis contendere.
Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque
ex muro passis
manibus suo more pacem ab
Romanis petierunt.
[14] Pro his Diviciacus (nam
post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat) facit
verba: Bellovacos
omni tempore in fide atque
amicitia civitatis Haeduae fuisse; impulsos ab suis principibus, qui dicerent
Haeduos a Caesare in
servitutem redacto. Omnes
indignitates contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et populo
Romano bellum intulisse. Qui
eius consilii principes fuissent,
quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam
profugisse. Petere non
solum Bellovacos, sed etiam
pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur. Quod si
fecerit, Haeduorum
auctoritatem apud omnes Belgas
amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint,
sustentare consuerint.
[15] Caesar honoris Diviciaci
atque Haeduorum causa sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit,
et quod erat civitas
magna inter Belgas auctoritate
atque hominum multitudine praestabat, DC obsides poposcit. His traditis
omnibusque armis ex
oppido conlatis, ab eo loco
in fines Ambianorum pervenit; qui se suaque omnia sine mora dediderunt.
Eorum fines Nervii
attingebant. Quorum de natura
moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat: nullum esse aditum ad
eos mercatoribus; nihil
pati vini reliquarumque rerum
ad luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos eorum
et remitti virtutem
existimarent; esse homines
feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui
se populo Romano
dedidissent patriamque virtutem
proiecissent; confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem
pacis
accepturos.
[16] Cum per eorum fines triduum
iter fecisset, inveniebat ex captivis Sabim flumen a castris suis non amplius
milibus passuum
X abesse; trans id flumen
omnes Nervios consedisse adventumque ibi Romanorum expectare una cum Atrebatibus
et
Viromanduis, finitimis suis
(nam his utrisque persuaserant uti eandem belli fortunam experirentur);
expectari etiam ab iis
Atuatucorum copias atque
esse in itinere; mulieres quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur
in eum locum coniecisse
quo propter paludes exercitui
aditus non esset.
[17] His rebus cognitis, exploratores
centurionesque praemittit qui locum castris idoneum deligant. Cum ex dediticiis
Belgis
reliquisque Gallis complures
Caesarem secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis
cognitum est, eorum dierum
consuetudine itineris nostri
exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt
inter singulas legiones
impedimentorum magnum numerum
intercedere, neque esse quicquam negotii, cum prima legio in castra venisset
reliquaeque
legiones magnum spatium abessent,
hanc sub sarcinis adoriri; qua pulsa impedimentisque direptis, futurum
ut reliquae contra
consistere non auderent.
Adiuvabat etiam eorum consilium qui rem deferebant quod Nervii antiquitus,
cum equitatu nihil possent
(neque enim ad hoc tempus
ei rei student, sed quicquid possunt, pedestribus valent copiis), quo facilius
finitimorum equitatum,
si praedandi causa ad eos
venissent, impedirent, teneris arboribus incisis atque inflexis crebrisque
in latitudinem ramis enatis [et]
rubis sentibusque interiectis
effecerant ut instar muri hae saepes munimentum praeberent, quo non modo
non intrari sed ne
perspici quidem posset. His
rebus cum iter agminis nostri impediretur, non omittendum sibi consilium
Nervii existimaverunt.
[18] Loci natura erat haec,
quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis
ad flumen Sabim, quod
supra nominavimus, vergebat.
Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et contrarius,
passus circiter CC
infimus apertus, ab superiore
parte silvestris, ut non facile introrsus perspici posset. Intra eas silvas
hostes in occulto sese
continebant; in aperto loco
secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudo
pedum circiter trium.
[19] Caesar equitatu praemisso
subsequebatur omnibus copiis; sed ratio ordoque agminis aliter se habebat
ac Belgae ad Nervios
detulerant. Nam quod hostibus
adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas ducebat;
post eas totius exercitus
impedimenta conlocarat; inde
duae legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque
impedimentis
erant. Equites nostri cum
funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium
commiserunt. Cum se illi
identidem in silvis ad suos
reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri
longius quam quem ad finem
porrecta [ac] loca aperta
pertinebant cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae primae
venerant, opere dimenso, castra
munire coeperunt. Ubi prima
impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant visa
sunt, quod tempus inter eos
committendi proelii convenerat,
ut intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant,
subito omnibus
copiis provolaverunt impetumque
in nostros equites fecerunt. His facile pulsis ac proturbatis, incredibili
celeritate ad flumen
decucurrerunt, ut paene uno
tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur.
Eadem autem
celeritate adverso colle
ad nostra castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt.
[20] Caesari omnia uno tempore
erant agenda: vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri
oporteret;
signum tuba dandum; ab opere
revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant
arcessendi; acies
instruenda; milites cohortandi;
signum dandum. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus
hostium
impediebat. His difficultatibus
duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod superioribus
proeliis exercitati quid fieri
oporteret non minus commode
ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant, et quod ab opere
singulisque legionibus
singulos legatos Caesar discedere
nisi munitis castris vetuerat. Hi propter propinquitatem et celeritatem
hostium nihil iam
Caesaris imperium expectabant,
sed per se quae videbantur administrabant.
[21] Caesar, necessariis rebus
imperatis, ad cohortandos milites, quam [in] partem fors obtulit, decucurrit
et ad legionem
decimam devenit. Milites
non longiore oratione cohortatus quam uti suae pristinae virtutis memoriam
retinerent neu
perturbarentur animo hostiumque
impetum fortiter sustinerent, quod non longius hostes aberant quam quo
telum adigi posset,
proelii committendi signum
dedit. Atque in alteram item cohortandi causa profectus pugnantibus occurrit.
Temporis tanta fuit
exiguitas hostiumque tam
paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda sed etiam
ad galeas induendas
scutisque tegimenta detrahenda
tempus defuerit. Quam quisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima
signa conspexit,
ad haec constitit, ne in
quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
[22] Instructo exercitu magis
ut loci natura [deiectusque collis] et necessitas temporis quam ut rei
militaris ratio atque ordo
postulabat, cum diversae
legiones aliae alia in parte hostibus resisterent saepibusque densissimis,
ut ante demonstravimus,
interiectis prospectus impediretur,
neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque parte opus esset provideri
neque ab uno
omnia imperia administrari
poterant. Itaque in tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii
sequebantur.
[23] Legionis IX. et X. milites,
ut in sinistra parte aciei constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine
exanimatos vulneribusque
confectos Atrebates (nam
his ea pars obvenerat) celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt
et transire conantes insecuti
gladiis magnam partem eorum
impeditam interfecerunt. Ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locum
iniquum progressi
rursus resistentes hostes
redintegrato proelio in fugam coniecerunt. Item alia in parte diversae
duae legiones, XI. et VIII.,
profligatis Viromanduis,
quibuscum erant congressae, ex loco superiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur.
At totis fere castris a
fronte et a sinistra parte
nudatis, cum in dextro cornu legio XII. et non magno ab ea intervallo VII.
constitisset, omnes Nervii
confertissimo agmine duce
Boduognato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt; quorum
pars ab aperto
latere legiones circumvenire,
pars summum castrorum locum petere coepit.
[24] Eodem tempore equites
nostri levisque armaturae pedites, qui cum iis una fuerant, quos primo
hostium impetu pulsos
dixeram, cum se in castra
reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam
petebant; et calones, qui ab
decumana porta ac summo iugo
collis nostros victores flumen transire conspexerant, praedandi causa egressi,
cum respexissent
et hostes in nostris castris
versari vidissent, praecipites fugae sese mandabant. Simul eorum qui cum
impedimentis veniebant
clamor fremitusque oriebatur,
aliique aliam in partem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti
equites Treveri,
quorum inter Gallos virtutis
opinio est singularis, qui auxilii causa a civitate missi ad Caesarem venerant,
cum multitudine
hostium castra [nostra] compleri,
legiones premi et paene circumventas teneri, calones, equites, funditores,
Numidas diversos
dissipatosque in omnes partes
fugere vidissent, desperatis nostris rebus domum contenderunt: Romanos
pulsos superatosque,
castris impedimentisque eorum
hostes potitos civitati renuntiaverunt.
[25] Caesar ab X. legionis
cohortatione ad dextrum cornu profectus, ubi suos urgeri signisque in unum
locum conlatis XII.
legionis confertos milites
sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis omnibus centurionibus
occisis
signiferoque interfecto,
signo amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis
aut occisis, in his primipilo
P. Sextio Baculo, fortissimo
viro, multis gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset,
reliquos esse tardiores
et non nullos ab novissimis
deserto loco proelio excedere ac tela vitare, hostes neque a fronte ex
inferiore loco subeuntes
intermittere et ab utroque
latere instare et rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium
quod submitti posset, scuto ab
novissimis [uni] militi detracto,
quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit centurionibusque
nominatim
appellatis reliquos cohortatus
milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis
uti possent. Cuius adventu spe
inlata militibus ac redintegrato
animo, cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam in extremis suis
rebus operam navare
cuperet, paulum hostium impetus
tardatus est.
[26] Caesar, cum VII. legionem,
quae iuxta constiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum
monuit ut paulatim sese
legiones coniungerent et
conversa signa in hostes inferrent. Quo facto cum aliis alii subsidium
ferrent neque timerent ne aversi ab
hoste circumvenirentur, audacius
resistere ac fortius pugnare coeperunt. Interim milites legionum duarum
quae in novissimo
agmine praesidio impedimentis
fuerant, proelio nuntiato, cursu incitato in summo colle ab hostibus conspiciebantur,
et
T.Labienus castris hostium
potitus et ex loco superiore quae res in nostris castris gererentur conspicatus
X.legionem subsidio
nostris misit. Qui cum ex
equitum et calonum fuga quo in loco res esset quantoque in periculo et
castra et legiones et imperator
versaretur cognovissent,
nihil ad celeritatem sibi reliqui fecerunt.
[27] Horum adventu tanta rerum
commutatio est facta ut nostri, etiam qui vulneribus confecti procubuissent,
scutis innixi
proelium redintegrarent,
calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent,
equites vero, ut turpitudinem
fugae virtute delerent, omnibus
in locis pugnae se legionariis militibus praeferrent. At hostes, etiam
in extrema spe salutis, tantam
virtutem praestiterunt ut,
cum primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque ex eorum
corporibus pugnarent, his
deiectis et coacervatis cadaveribus
qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila intercepta
remitterent: ut non
nequiquam tantae virtutis
homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere
altissimas ripas, subire
iniquissimum locum; quae
facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.
[28] Hoc proelio facto et
prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum redacto, maiores natu,
quos una cum pueris
mulieribusque in aestuaria
ac paludes coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum victoribus nihil
impeditum, victis nihil tutum
arbitrarentur, omnium qui
supererant consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt; et
in commemoranda civitatis
calamitate ex DC ad tres
senatores, ex hominum milibus LX vix ad D, qui arma ferre possent, sese
redactos esse dixerunt. Quos
Caesar, ut in miseros ac
supplices usus misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque
finibus atque oppidis uti iussit
et finitimis imperavit ut
ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.
[29] Atuatuci, de quibus supra
diximus, cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata
ex itinere domum
reverterunt; cunctis oppidis
castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum
contulerunt. Quod cum ex
omnibus in circuitu partibus
altissimas rupes deiectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus
in latitudinem non amplius
pedum CC relinquebatur; quem
locum duplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et praeacutas
trabes in muro
conlocabant. Ipsi erant ex
Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque
Italiam facerent, iis
impedimentis quae secum agere
ac portare non poterant citra flumen Rhenum depositis custodiam [ex suis]
ac praesidium VI
milia hominum una reliquerant.
Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum
inferrent, alias inlatum
defenderent, consensu eorum
omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.
[30] Ac primo adventu exercitus
nostri crebras ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum
nostris contendebant;
postea vallo pedum XII in
circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese
continebant. Ubi vineis actis
aggere extructo turrim procul
constitui viderunt, primum inridere ex muro atque increpitare vocibus,
quod tanta machinatio a
tanto spatio institueretur:
quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae
(nam plerumque omnibus
Gallis prae magnitudine corporum
quorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese
posse conlocare
confiderent?
[31] Ubi vero moveri et adpropinquare
muris viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem
de pace
miserunt, qui ad hunc modum
locuti; non se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, qui tantae
altitudinis
machinationes tanta celeritate
promovere possent; se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt.
Unum petere ac
deprecari: si forte pro sua
clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos
esse conservandos, ne se
armis despoliaret. Sibi omnes
fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere; a quibus se defendere
traditis armis non
possent. Sibi praestare,
si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati quam
ab his per cruciatum
interfici inter quos dominari
consuessent.
[32]Ad haec Caesar respondit:
se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum, si
prius quam murum
aries attigisset se dedidissent;
sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis. Se id quod
in Nerviis fecisset facturum
finitimisque imperaturum
ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent. Re renuntiata ad suos
illi se quae imperarentur
facere dixerunt. Armorum
magna multitudine de muro in fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic
ut prope summam muri
aggerisque altitudinem acervi
armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum
est, celata atque in
oppido retenta, portis patefactis
eo die pace sunt usi.
[33] Sub vesperum Caesar portas
claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus
iniuriam
acciperent. Illi ante inito,
ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos
aut denique indiligentius
servaturos crediderant, partim
cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice
factis aut viminibus intextis,
quae subito, ut temporis
exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus
ad nostras munitiones
accensus videbatur, omnibus
copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar
imperaverat, ignibus
significatione facta, ex
proximis castellis eo concursum est, pugnatumque ab hostibus ita acriter
est ut a viris fortibus in extrema
spe salutis iniquo loco contra
eos qui ex vallo turribusque tela iacerent pugnari debuit, cum in una virtute
omnis spes consisteret.
Occisis ad hominum milibus
IIII reliqui in oppidum reiecti sunt. Postridie eius diei refractis portis,
cum iam defenderet nemo,
atque intromissis militibus
nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit. Ab iis qui emerant
capitum numerus ad eum
relatus est milium LIII.
[34] Eodem tempore a P. Crasso,
quem cum legione una miserat ad Venetos, Venellos, Osismos, Coriosolitas,
Esuvios,
Aulercos, Redones, quae sunt
maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas
civitates in dicionem
potestatemque populi Romani
esse redactas.
[35] His rebus gestis omni
Gallia pacata, tanta huius belli ad barbaros opinio perlata est uti ab
iis nationibus quae trans Rhenum
incolerent legationes ad
Caesarem mitterentur, quae se obsides daturas, imperata facturas pollicerentur.
Quas legationes Caesar,
quod in Italiam Illyricumque
properabat, inita proxima aestate ad se reverti iussit. Ipse in Carnutes,
Andes, Turonos quaeque
civitates propinquae iis
locis erant ubi bellum gesserat, legionibus in hiberna deductis, in Italiam
profectus est. Ob easque res ex
litteris Caesaris dierum
XV supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli. |
|